- ARCTOS
- I.ARCTOSmons iuxta Propontidem, quem semiferi et horrendi gigantes ex terra geniti incolebant, quos etiam Thessalos fuisse dicit Deilochus: Apollonius vero, in Herculis perniciem, a Iunonone fabulose scribit creatos. Fabulae a leone Nemaeo genitos velunt. Polygnostus vero praedones eos fuisse scribit. Hi assidue cum Cyzicenis bellum gerebant.II.ARCTOSpro duobus signis caelestibus accipitur, quae Septentrionali polô, velut axe quôdam nixae, Arcticô Circulô clausae, et ita collocatae, ut utraque resupinata alterius caput contingat; sed caput eius, quae superior est, ad caudam inferioris contendat. Alteram maiorem ursam, sive Cynosuram, i. e. Canis caudam vocant; alteram minorem. Hanc Phoenices, illam Graeci nautae observant. Aratus, ubi de duabus Ursis.Ο᾿ὶ την` μὲν, Κυνόσουραν ἐπίκλησιν καλέουσι,Την` δ᾿ ἑτέρην, Ε῾λίκην. Ε῾λίκῃ γε μὲν ἄνδρες ἀχαιείΕ᾿ιν ἁλὶ τεκμαίρονται, ἵνα χρὴ νῆας ἀγινεῖν,Τή δ᾿ ἄρα Φόινικες πίσυνοι, περόωσι ςθάλαςςαν.Ovid. Fast. l. 3. v. 107.Esse duas Arctos, quarum Cynosura petaturSidoniis, Helicen Graia carina notet.Idem Trist. l. 4. Et. 3. v. 1.Magna, minorque ferae, quarum regis altera Graias,Altera Sidonias, utraque sicca, rates.Val. Flac. l. 1. v. 17.---- Neque enim in Tyrias Cynosura carinasCertior, aut Graiis Helice servanda magistris.Harum Virg. Meminit, Georg. l. 1. v. 245.Maximus hîc flexu sinuosô labitur AnguisCircum, perque duos in morem fluminis Arctos,Arctos Oceani metuentes aequore tingi.Complicat hic Anguis duas Ursas, minorem Cynosuram collô et capite, maiorem Helicem caudâ; ita Hyginus. Aratus quoque in Phaen.Οὐρὴ πὰρ κεφαλὴν Ε῾λίκης ἀναπάυεται Α῎ρκτου.Et postea, de Cynosura:--------- Η῾ δὲ κατ᾿ αὐτὴνΕἱλεῖται κεφαλὴν.Manilius l. 1.Maioremque Helice maior decircinat arcum,Augusto Cynosura brevis torquetur in orbe.Quae autem de comparatione fluminis scribit Poeta, sumit procul dubio ab Arato, sic enim ille:Τὰς δὲ δι ἀμφοτέρας, ὅιη τοταμοῖο ἀπορρὼξΕἱλεῖται ῾μέγα ςθαῦμἀ δράκων περὶ τ᾿ ἀμφὶ τ᾿ ἐαγὼςΜύριος.Quos versus ita reddidit Cicero l. 2. de Nat. Deor. c. 42.Has inter velutirapido cum gurgite flumen,Torvu', draco serpit subter supraque revolvensSese, conficiensque sinus e corpore slexos.Germanicus Caesar vero sic vertit:Has inter medias, abrupti fluminis instar,Immanis serpens sinuosa volumina torquet,Hinc atque hinc superatque illas mirabile monstrum.Denique Festus Avienus,Inter utramque debinc praeclari nominis ArctonCeu circtemflexô sinuantur flumina lapsu,Squameus agmen agcns Draco volvitur, atque obit ambosSpirarum curvis anfractibus. --------Porro Seneca ad imitationem Arati, in Medea, Actu 4. v. 694.Huc ille vasti more torrentis iacensDescendat Anguis, cuius immensos duaeMaior Minorque sentiunt nodos feraeEt in Thyeste, Actu. 5. v. 869.Et qui medias dividit UrsasFluminis instar lubricus Anguis.De flumine tacuit Vitruvius l. 9. c. 6. Serpentis, qui est inter Arctos. qui Septentriones dicuntur, implicatus. Tacuit eriam Sil. Italicus l. 3. v. 192.Quantus non aequas perlustrat slexibus Arctos,Et geminum lapsu sidus circumligat Anguis.Allusit forte Manilius l. 1. nam usus est verbô intersundo, quod aquarum proprium:Has intersusus, circumque amplexus utramqueDividit, et cingit stellis ardentibus Anguis.Et l. 5. pari aquarum verbô.Illinc per geminas Anguis qui labitur Arctos.Denique consentiunt omnes, plus vidisse Virgilium hôc locô quam Homerum. Impingit enim ille (notaute de la Cerdâ) in duplicem lcopulum. Nam et Ursam in singulari numero nominat, cum duae sint: et addit solam, cum et aliis stellis id contingat, quae circa illas. Sic enim ille Od. ?. v. 275. Οἴη δ᾿ ἄμμορός ἐςτὶ λοετρῶν Ω᾿κεωνοῖο. Ab utroque cavit Virgilius, et Arctos dixit in plurali, neque solas dixit, ne stellas alias excludere videatur. Eustathius tamen Homerum defendit, itemque Aristoteles l. 1. de arte Poet. Τὸ Οἴη δ᾿ ἄμμορος, κατα μεταφοραν, τὸ γὰρ γνωριμώτατον, μόνον. Et sane Ovidius Homerum imitatur Met. l. 13. v. 294.------ Immunemque aequoris Arcton.Itemque Manilius, ubi de Ursa:Numquam tincta vadis, sed semper sicxilis orbe.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.